Annales latinsk verk

Lest ved skolene 4
Utenlandske skoler
Schulpforta1 klasse
Til eksamen 1
- 1855 · Examen artium
(Tac. Annal. 4, 28. 29.) „Iisdem consulibus, miseriarum ac sævitiæ exemplum atrox, reus pater, accusator filius (nomen utriqve Vibius Serenus) in senatum inducti sunt: ab exsilio retractus, illuvieqve ac sqvalore obsitus et catena vinctus pater; præparatus adolescens multis munditiis, alacri vultu: structas principi insidias, missos in Galliam concitores belli, index idem et testis dicebat, annectebatqve, Cæcilium Cornutum, prætorium, ministravisse pecuniam, qvi tædio curarum et qvia periculum pro exitio habebatur, mortem in se festinavit. At contra reus, nihil infracto animo, obversus in filium qvatere vincula, vocare ultores deos, ut sibi qvidem redderent exsilium, ubi procul tali more ageret, filium autem aliqvando supplicia seqverentur, asseverabatqve, innocentem Cornutum et falso exterritum; idqve facile intellectu, ni proderentur alii: non enim se cædem principis et res novas uno socio cogitasse. Tum accusator Cn. Lentulum et Tuberonem nominat, magno pudore Tiberii, qvum primores civitatis, intimi ipsius amici, Lentulus senectutis extremae, Tubero defecto corpore, tumultus hostilis et turbandæ reipublicae arcesserentur. Sed hi qvidem statim exempti. In patrem ex servis qvæsitum, et qvæstio adversa accusatori fuit; qvi scelere vecors, simul vulgi rumore territus, carcerem et saxum aut parricidarum poenas minitantium, cessit urbe. Ac retractus Ravenna exseqvi accusationem adigitur non occultante Cæsare vetus odium adversus exsulem Serenum.”