«Suscepto illustrandae veritatis officio, non putavi adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae videtur prima esse natura: sitne providentia, quae rebus omnibus consulat, an fortuito vel facta sint omnia, vel gerantur. Cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras, qui deos in dubium vocavit, et postea Diagoras, qui exclusit, et alii nonnulli, qui non putaverunt deos esse, quid aliud effecerunt, nisi ut nulla esse providentia putaretur? Quos tamen et ceteri philosophi ac maxime Stoici acerrime refutarunt, docentes, nec fieri mundum sine divina ratione potuisse, nec constare, nisi summa ratione regeretur. Sed et M. Tullius, quamvis academicae disciplinae defensor esset, de providentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit, Stoicorum argumenta confirmans, et nova ipse afferens plurima; quod facit quum in omnibus philosophiae suae libris, tum maxime in iis, qui sunt de natura deorum. Nec difficile sane fuit, paucorum hominum prave sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium, in hac una re non di-sidentium. Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, qui non, oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat, cuius dei providentia regatur hoc omne, quod cernitur, aliquam tamen esse intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione; nec posse fieri, quin id, quod mirabili ratione constat, consilio maiori aliquo sit instructum. Et nobis utique facillimum est exsequi hanc partem quamlibet copiose. Sed quia multum inter philosophos agitata res est, et providentiam tollentibus satis responsum videtur ab hominibus argutis et eloquentibus, et de sollertia divinae providentiae per totum hoc opus, quod suscepimus, sparsim dicere nos necesse est: omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum ceteris sic cohaeret, ut nihil a nobis videatur disseri posse, ut non simul de providentia disseratur.»
«Praeclare gravis et locuples auctor, Plato, philosophia dixit nullum pulchrius, nullum praestabilius bonum nec impertitum esse mortalibus dei munere nec impertiendum. Haec est illa barbariae et immanitatis victrix, veritatis indagatrix, solidioris doctrinae parens, officii moderatrix, vitae humanae magistra. Quam qui aspernatur ac respuit, is humanitate se abdicasse censendus est, atque ad tardarum pecudum conditionem detrudendus. Contra cuius contemplandae et cognoscendae studio qui, ceteris posthabitis, se totum tradit, is ad ipsam divinitatem, ex qua haustus animus est, quasi quibusdam passibus propius accedere videtur. Atqui hanc doctrinarum omnium dominam ac reginam uni Graeci admirabili, qua praediti fuerunt, mentis sagacitate ex obscuris abditisque naturae recessibus elicuerunt. Nec contenti, illam philosophiam, quae rerum contemplatione continetur, felici partu edidisse, alteram etiam, quae in actione versatur, aliquanto post liberaliter adjecerunt. Quam inveniendi gloriam tum annales vetustatisque monumenta satis superque loquuntur, tum ipsa rerum fides testatur et confirmat; estque haec laus Graecorum adeo propria, ut ne aliam quidem gentem in illius societatem temere admittant. Nam etsi Graeci ipsi, pro aequitate sua, non dissimulant, nonnulla Chaldaeorum Aegyptiorumque ingeniis debita, vel per mutua populorum commercia in Graeciam fluxisse vel a Pythagora, Democrito, Platone aliisque, qui discendi caussa ad gentes longe remotas commeassent, paullatim esse invecta: tamen si quis illa cum Graecorum inventis contulerit, ea ipsa sic ab ingeniosissimis hominibus exculta et meliora reddita animadvertet, ut non aliunde adscita atque arcessita, sed in Graeco quasi solo genita esse videantur. (Opuscula Davidii Ruhnkenii).»