Læreplanatlas

Eksamen 1874

Examen artium · Latin, oversettelse

Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patrio adoptatus, quaesturam quinquennio, antequam per leges liceret, et post eam consulatum statim gessit missusque ad exercitum in Germaniam, morte Augusti nuntiata, legiones universas, imperatorem Tiberium pertinacissime recusantes et sibi summam reipublicae deferentes, incertum, pietate an constantia majore, compescuit atque hoste mox devicto triumphavit. Consul deinde iterum creatus ac, priusquam honorem iniret, ad componendum Orientis statum missus, quum Armeniae regem devicisset, Cappadociam in provinciae formam redigisset, annum agens aetatis quartum et tricesimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine veneni suspicione. Nam praeter livores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cujus ea natura existimatur, ut tinctum veneno igne confici nequeat. Obiit autem, ut opinio fuit, fraude Tiberii, ministerio et opera Cn. Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus etiam aegrum Germanicum gravissimis verborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito modo affecit, propter quae, ut Romam rediit, paene discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est. Omnes Germanico corporis animique virtutes, et quantas nemini unquam, contigisse satis constat: formam et fortitudinem egregiam, ingenium in eloquentia doctrinaque praecellens, benevolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae mirum et efficax studium. Obtrectatoribus etiam, qualescunque et quantacunque de causa nactus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni non prius succensere in animum induxerit, quam veneficiis impugnari se comperisset, ac ne tunc quidem ultra progressus, quam ut amicitiam ei more majorum renuntiaret mandaretque domesticis ultionem, si quid sibi accideret. Quarum virtutum fructum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis, ut Augustus diu cunctatus, an sibi successorem destinaret, adoptandum Tiberio dederit.
Praeclare gravis et locuples auctor, Plato, philosophia dixit nullum pulchrius, nullum praestabilius bonum nec impertitum esse mortalibus dei munere nec impertiendum. Haec est illa barbariae et immanitatis victrix, veritatis indagatrix, solidioris doctrinae parens, officii moderatrix, vitae humanae magistra. Quam qui aspernatur ac respuit, is humanitate se abdicasse censendus est, atque ad tardarum pecudum conditionem detrudendus. Contra cuius contemplandae et cognoscendae studio qui, ceteris posthabitis, se totum tradit, is ad ipsam divinitatem, ex qua haustus animus est, quasi quibusdam passibus propius accedere videtur. Atqui hanc doctrinarum omnium dominam ac reginam uni Graeci admirabili, qua praediti fuerunt, mentis sagacitate ex obscuris abditisque naturae recessibus elicuerunt. Nec contenti, illam philosophiam, quae rerum contemplatione continetur, felici partu edidisse, alteram etiam, quae in actione versatur, aliquanto post liberaliter adjecerunt. Quam inveniendi gloriam tum annales vetustatisque monumenta satis superque loquuntur, tum ipsa rerum fides testatur et confirmat; estque haec laus Graecorum adeo propria, ut ne aliam quidem gentem in illius societatem temere admittant. Nam etsi Graeci ipsi, pro aequitate sua, non dissimulant, nonnulla Chaldaeorum Aegyptiorumque ingeniis debita, vel per mutua populorum commercia in Graeciam fluxisse vel a Pythagora, Democrito, Platone aliisque, qui discendi caussa ad gentes longe remotas commeassent, paullatim esse invecta: tamen si quis illa cum Graecorum inventis contulerit, ea ipsa sic ab ingeniosissimis hominibus exculta et meliora reddita animadvertet, ut non aliunde adscita atque arcessita, sed in Graeco quasi solo genita esse videantur. (Opuscula Davidii Ruhnkenii).
s. 14 · nb.no

Examen artium · Norsk stil

1. En Characteristik af Overgangstiden fra Oldtiden til Middelalderen. 2. Hvad har gjort Nordmændene til en af de første søfarende Nationer?
s. 13 · nb.no