Læreplanatlas

Eksamen 1873

Examen artium · Latin, oversettelse

Venio jam ad illam nobilissimam pulcherrimamque philosophiae partem, qua de expetendis fugiendisque rebus, de vitae ratione hominumque moribus quaeritur, quam vere mihi videor posse affirmare et natam esse apud Graecos et liberalissime educatam et exornatam pulcherrime. Atque haec quidem, si utilitatem ex ea in humanum genus redundantem spectes, omnium disciplinarum facile princeps est, sin nascendi ordinem, prope postrema. Veterrimi enim philosophi plus operae curaeque in naturalium rerum caussis indagandis, quam in ornanda hac morum emendatrice posuerunt, credo, quod ad ingenii laudem illustrius magnificentiusque videbatur de siderum, ut hoc [lacuna: the scan of c163 cuts off the last printed line(s), partly legible «…metu, quam de temperantia aut cognitione sui disputare. Primi igitur rei…»] tam salutaris tamque necessariae curam et Pythagoras ipse et tota ejus familia suscepere. Qui quidem tametsi illius more aetatis utrumque studium conjunxerant, hanc tamen sapientiae partem plene cumulateque perfecerunt. Quo magis dolendum est, quae ab illis literarum monumentis fuerint consignata, prope omnia communi bonorum librorum naufragio periisse. At enim vero dum moralis philosophia in Italiae parte ea, quae Magna Graecia dicta est, Pythagoricorum industria laetissima incrementa capiebat, ceteri philosophi Graeci vel in mathematicis vel in aliis philosophiae disciplinis persequendis, ut instituerant, strenue pergebant, donec Socrates, cujus sapientiamne, dubites, an morum sanctitatem magis admirere, philosophiam a latentibus rerum caussis anquirendis avocavit atque ad vitam communem traduxit. Hic ut mirus fuit ingenio, moribus, vita, sic nova etiam atque antea inaudita et prorsus singulari usus est docendi ratione. Etenim non declamando, ut sophista, non inculcandis vulgaribus morum praeceptis, non libris in vulgus edendis, ut philosophi ceteri sed aliorum opinionibus blande eliciendis et absurdis, quae ex iis consequerentur, lepide jocoseque coarguendis homines ad virtutis atque honestatis studium amplectendum excitavit.

Examen artium · Norsk stil

Hvori bestaar den sande og skjønne Ungdommelighed?
s. 49 · nb.no
Den nordamerikanske Frihedskamps verdenshistoriske Betydning.
s. 22 · nb.no
1. Hvori bestaar den sande og skjønne Ungdommelighed? – 2. Den amerikanske Frihedskrigs verdenshistoriske Betydning.
s. 15 · nb.no
Med hvilken Ret priser man den gyldne Middelvei?
s. 16 · nb.no