Læreplanatlas

Eksamen 1872

Examen artium · Latin, oversettelse

Bellum Gallicum C. Caesare imperatore gestum est, antea tantummodo repulsum; semper illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam lacessendas putaverunt. Ipse ille C. Marius, cujus divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentes in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbes sedesque penetravit. Modo C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum proeliis fregit eosque domuit, qui lacessierant, sed ea victoria contentus republica metu liberata quievit. C. Caesaris longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum eis, quos jam armatos contra populum Romanum videbat, bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem esse redigendam. Itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvetiorum proeliis felicissime decertavit; ceteras imperio populi Romani parere assuefecit, et quas regiones quasque gentes nullae nobis ante litterae, nulla fama notas fecerat, eas noster imperator nosterque exercitus et populi Romani arma peragrarunt. Semitam tantum Galliae tenebamus antea; ceterae partes a gentibus aut inimicis huic imperio aut infidis aut incognitis aut certe immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur. Quas nationes nemo unquam fuit, quin frangi domarique cuperet; nemo sapienter de republica nostra cogitavit jam inde a principio hujus imperii, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret, sed propter vim ac multitudinem gentium illarum nunquam est antea cum omnibus dimicatum; restitimus semper lacessiti; nunc denique est perfectum, ut imperii nostri terrarumque illarum idem esset extremum. Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine; nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, nunquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. Jam nihil est ultra illam altitudinem montium usque ad Oceanum, quod sit Italiae pertimescendum.

Examen artium · Norsk stil

At skildre den Ærgjerrige og den Forfængelige.
1. At skildre den Ærgjerrige og den Forfængelige. – 2. Calmarunionens Virkninger gjennem de nordiske Rigers senere Historie.
s. 15 · nb.no