Læreplanatlas

Eksamen 1871

Examen artium · Latin, oversettelse

Bello adversus Persea regem peracto et Macedonia in potestatem redacta, L. Aemilius Paulus auctumni initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae, nobilitata fama, majora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, usus erat. Graecia ita peragrata, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cujus poenae metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem rediit. Cn. Octavio praetore ibi convento, postquam fama accidit trajecisse jam mare decem legatos, more majorum ad res Macedoniae componendas a senatu missos, omnibus aliis omissis, Apolloniam ad eos pergit. Quo quum Perseus obviam omni solutus custodia processisset, ipsum quidem benigne allocutus est; ceterum, postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, quem discedens castris praeposuerat, quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset. Et Persea quidem in custodiam misit. Ipse, ubi dies venit, quo adesse Amphipoli denos principes civitatium jusserat, cum decem legatis, circumfusa omni multitudine Macedonum, in tribunali consedit. Assvetis regio imperio tamen novum formam terribilem praebuit tribunal, lictores, praeco, insveta omnia oculis auribusque, quae vel socios nedum hostes victos terrere possent. Silentio per praeconem facto, Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit; ea Cn. Octavius (nam et ipse aderat) interpretata sermone Graeco referebat: omnium primum liberos esse jubere Macedonas, habentes urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantes magistratus; tributum dimidium ejus, quod pependissent regibus, pendere populo Romano. Deinde in quatuor regiones dividi Macedoniam. Neque connubium neque commercium placere cuiquam extra fines regionis suae esse. Metalla quoque auri atque argenti non exerceri; ferri et aeris permitti. Navalem materiam et ipsos caedere et alios pati vetuit. Regionibus, quae affines barbaris essent (excepta autem tertia, omnes erant), permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent.
s. 23 · nb.no

Examen artium · Norsk stil

1. Hvad forstaaes ved Dannelse, og hvilken Betydning har den for den personlige Dygtighed? 2. De norske Skove og deres Betydning for vort Folk.
s. 23 · nb.no
Om Vikingetiden i Norden og dens Betydning i Verdenshistorien.
s. 23 · nb.no
Hvad forstaaes ved Dannelse, og hvilken Betydning har den for den personlige Dygtighed?
s. 50 · nb.no
De norske Skove og deres Betydning for vort Folk.
s. 26 · nb.no