Jeg var tilstede ved Examinationen i Historie til Bakkalaureatet, som svarer til vor Examen Artium. Der var flere Examinatorer, som hver gjorde nogle Spørgsmaal. En af dem var Dr. Campillo, hvis almindelig anerkjendte grundige Kundskaber havde bevirket, at han var bleven tilkaldt. / En ung Kandidat udviklede med megen Styrke og Veltalenhed Alexander den Stores Idé, men saa sig desværre for Øieblikket ikke istand til at gjøre Rede for Detaillerne i denne Mands Historie, der tilfældigvis var gaaet ham af Minde. Han strøg da rigtignok ogsaa.
Disce parsimoniam, qvae non solum per se, sed etiam propter vim, quam in majora virtutum genera magnam habet, magni aestimanda est. Nullus princeps tam dives est, ut non ei parsimonia honori, profusio dedecori sit: qui autem pecunia recte uti nescit, saepe iis rebus implicabitur, quae ei, si non vitae necessaria, tamen multum temporis, tranquillitatis ac virium animi eripient et sexcenties adiment facultatem recte agendi, ipsum denique cogent in multis causis vel maxime invitum a fide atque integritate discedere. Valde igitur commendanda est late patens parsimoniae virtus idemque officium, ad quod, quo rarior ejus vis juvenili aetati inesse solet, eo sanctius es mihi exhortandus. Sis igitur parcus ab initio in parvis, quae quidem, quod singulorum levis ratio habetur, temeritatem promptius svadent, postea vero, summa sui facta*), non minus efficiunt magnam aliquam pecuniae effusionem, quam si in unum collecta simul projecisses. Non emacem esse magnum vectigal dixit consul Romanus, cui monenti reges parebant et thesauros, non accepturum scientes, offerre tamen sustinebant. Sint per te innumerae res tanti, quanti pecunia emantur, quas tibi comparandas nulla vitae tuae neque necessitas imperat, neque decor desiderat, sed solus mos receptus vel sollertia artificis vel novitas et raritas oculis placens commendat. Hae igitur pertinebunt ad illud sumptuum genus, cui impar esse debes, ut par possis esse comparandis necessitatibus, honeste profuturis tuo vitae instituto commoditatibus, juvandis pauperibus et bonis libris emendis. Est profusionis genus, si, ut vas aliquod pretiosum habeas, quo oculos tantum pascas, efficis, ut egeas, quo impendas animo honeste oblectando, amico hospiti visendo vel frugaliter excipiendo. Sumptus libri utilis est commendabilis: longe commendabilior saepe ea pecunia misero recreando data. Ne sis unquam ita pauper, ut non habeas aliquid repositum misero juvando, neque vero ita sensibus serviens, ut non sit, ubi etiam honestis voluptatibus iisdemque vel parcissimi sumptus renunties, quo et animum et rem tuam in potestate habeas. Scilicet recte utenti re paterna, unde nunc tibi, quae opus sunt, suppeditantur, discendum est in ea prudenter versari, quam tibi aliquando ipse facies. De luxuria profundendi, quae proxime in aes alienum praecipitat, nihil te moneo, quam qui eo procedas, modestiorem.
De paedagogis hoc monendum est, ut aut sint eruditi plane, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est pejus iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere praecipiendi peritis indignantur et velut jure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interdum saevientes stultitiam suam perdocent. Nec minus error eorum nocet moribus, siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et jam regem ab illa institutione puerili sunt persecuta. Si non continget, quales maxime velim nutrices puerum habere, at unus certe paedagogus sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat. A sermone graeco puerum incipere malo, quia Latinus, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus se praebet; simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt. Non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. Hinc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis; cui quum Graecae figurae**) assidua consuetudine haeserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinaccissime durant. Non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet, ut quum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat. Quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. In qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt; sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. Melius autem, qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus. Nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque jam formandam quam optimis institutis mentem infantium judicat. Cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores jam pertinet?