Socrates erigens se in lectulo et crus fricans, quod vincula antea compressissent, quam mira est, inquit, illa coniunctio, quae inter voluptatem atque dolorem intercedit. Nam cum simul adesse non soleant, tamen alterutro cedente alterum alterius continuo locum occupat. Hoc si animadvertisset Aesopus, eum credo fabulam fuisse compositurum, quae illam doloris et voluptatis vicissitudinem illustraret. Tum vero Cebes, opportune, inquit, admones me carmina, quae in carcere pepigisti. Nam cum alii, tum nuper Evenus ex me quaesivit, quid tandem causae esset, quod tu, qui nunquam antea carmina fecisses, extremo vitae tempore illis componendis dedisses operam. Quid igitur vis ut illi respondeam? Ego vero, inquit Socrates, hoc non eo consilio feci, ut laudum Eveni aemulus exsisterem, sed ut animum meum religione quadam exsolverem. Nam cum superiore vitae tempore, tum ex quo in carcere hic versatus sum, saepe mihi apparuit somnium, quod me juberet facere et tractare musicam. Iam cum per totam vitam philosophiam, quippe quae esset musica praestantissima, tractassem, nunc etiam carmina facere conatus sum, si forte somnium illud divinum hoc a me fieri vellet. Itaque composui hymnum in laudem Apollinis, cui hi dies festi sacri sunt, sed cum me imparem esse sentirem fabularum inventioni, Aesopi fabulas in versus redegi. Hoc igitur, mi Cebes, Eveno nuntiabis eumque meo nomine cohortaberis, ut me quamprimum sequatur. Abeo autem hodie; ita enim Atheniensibus visum est. Ea vero responsione offensus Simmias Thebanus, quale tandem istud est, inquit, quod Evenum facere iubes? Neque enim ille is mihi videtur, qui te lubens ad inferos secuturus sit. Cui Socrates, nonne Evenus, respondit, est philosophus? Illo autem hoc affirmante, igitur neque Evenus, inquit, mortem refugiet, neque quisquam alius, qui quidem philosophi nomine dignus videri velit. Quamquam hoc nolim ita a vobis intellegi, ac si illum iuberem sibi manum inferre; hoc enim verissime nefas iudicatur.
Quod laudabilior consilio quam eventu alii inchoaverant, in quibus numerandi sunt Diodorus Siculus et Dionysius Halicarnassensis, jam longius persecutus est Plutarchus, et ita quidem, ut plane novam rationem instituisse videatur atque moralis, ut sic dicam, historiae scribendae generis quasi auctor atque conditor exsisteret. Ac primum eo jam multum illorum ab instituto recessit, quod non continuam et universalem historiam composuit, sed vitam virorum prioris aetatis illustrium singulares scribendas sibi sumpsit, quibus tamquam exemplis virtutis propositis sui temporis lectores admoneret, erigeret, corroboraret, ab ingruenti morum pravitate vindicaret inque viam reduceret. Hanc rationem ingressus est, opinor, non quasi parvi aestimaverit continuam historiam, sed quod ad id, quod agebat, parum idonea sibi esse videretur. Scilicet in ea quae continentur rerum tam multiplicem esse formam intellexit tamque ingentem molem, ut etsi quis amplecti possit universas, tamen singulas accurate enarrare earumque ultimas causas explicare nequeat, itaque aut summam tantum historiae attingat, aut mentem quidem lectorum rerum sive multitudine obruat sive varietate delectet vel erudiat, animum vero atque mores non emendet. Hoc qui agat, paratam habere materiem non in solis populorum universorum originibus atque incrementis, rerum publicarum conversionibus, bellorum discriminibus, proeliorum concursibus quaeque sunt ejusmodi alia data opera enarrandis, verum in singularibus historiis initium atque finem habentibus, h. e. hominum singulorum vita atque rebus exponendis. Sic enim fieri demum posse, ut rerum gestarum causae interiores aperiantur, humani animi natura ac secreta recludantur, affectuum et cupiditatum ortus ac progressus indagentur, morum quae vis in res humanas, virtutis ac vitii quae proemia atque poena, divinae providentiae quae aequitas ac justitia sit, cognoscatur.
Mirum, inquit Socrates, non injuria alicui videatur, quod antea dictum est, etiam iis hominibus, qui mortem tamquam bonum aliquod expetant, nefas esse sibimet ipsis hoc beneficium tribuere, sed exspectare eos debere, donec alius eodem ipsas afficiat. At enim vero habet illa sententia certe idoneas rationes. Nam homines in hoc corpore a deo immortali quasi in carcere quodam inclusi sunt, ex quo injussu summi imperatoris nemini aufugere licet; atque persuasi mihi penitus, esse numen divinum, quod hominum curam gerat, ejusque numinis homines esse servos atque ministros. Quocirca nobis non licet nostro arbitratu ex hac vita discedere, sed exspectandum, donec ipse deus nos liberet atque hinc discedendi necessitatem immittat. Ad haec autem Cebes, ista quidem si vera sunt, inquit, consequitur, ut stultis animo aequo moriendum sit, sapientibus non item. Etenim stultum fuerit profecto ex eo loco discedere, ubi optimum dominum habeas, deum, qui saluti tuae prospiciat, praesertim quum non meliorem nacturus sis alibi dominum. Cebetis sententiae accessit Simmias. Tum vero Socrates, agite igitur, o boni, inquit, quandoquidem mihi litem intenditis, causam meam apud vos ita dicam, ut vobis coner ejus bonitatem probare certius, quam potui probare judicibus, qui me capite damnarunt. Persuasum autem mihi est, me post mortem etiam majorem consecuturum esse felicitatem. Nam licet non affirmaverim nisi cum quadam animi dubitatione, me ad meliores homines esse venturum, tamen ad optimos deos me hinc discessurum eorumque adspectu et consuetudine tanto magis gavisurum, quo purior sinceriorque animus ad illos evolaverit, id quidem certum atque verum esse censeo.