Læreplanatlas

Eksamen 1868

Examen artium · Latin, oversettelse

Suscepto illustrandae veritatis officio, non putavi adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae videtur prima esse natura: sitne providentia, quae rebus omnibus consulat, an fortuito vel facta sint omnia, vel gerantur. Cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras, qui deos in dubium vocavit, et postea Diagoras, qui exclusit, et alii nonnulli, qui non putaverunt deos esse, quid aliud effecerunt, nisi ut nulla esse providentia putaretur? Quos tamen et ceteri philosophi ac maxime Stoici acerrime refutarunt, docentes, nec fieri mundum sine divina ratione potuisse, nec constare, nisi summa ratione regeretur. Sed et M. Tullius, quamvis academicae disciplinae defensor esset, de providentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit, Stoicorum argumenta confirmans, et nova ipse afferens plurima; quod facit quum in omnibus philosophiae suae libris, tum maxime in iis, qui sunt de natura deorum. Nec difficile sane fuit, paucorum hominum prave sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium, in hac una re non di-sidentium. Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, qui non, oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat, cuius dei providentia regatur hoc omne, quod cernitur, aliquam tamen esse intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione; nec posse fieri, quin id, quod mirabili ratione constat, consilio maiori aliquo sit instructum. Et nobis utique facillimum est exsequi hanc partem quamlibet copiose. Sed quia multum inter philosophos agitata res est, et providentiam tollentibus satis responsum videtur ab hominibus argutis et eloquentibus, et de sollertia divinae providentiae per totum hoc opus, quod suscepimus, sparsim dicere nos necesse est: omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum ceteris sic cohaeret, ut nihil a nobis videatur disseri posse, ut non simul de providentia disseratur.
s. 16 · nb.no

Examen artium · Norsk stil

Hvorfor er det bedre at lide end at gjøre Uret?
s. 16 · nb.no
At udvikle Alexander den Stores verdenshistoriske Betydning.
s. 16 · nb.no