P. Mario L. Asinio consulibus Antistius prætor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa adversus principem carmina factitavit vulgavitque celebri convivio, dum apud Ostorium Scapulam epulatur. Exinde a Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem precibus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est. Tum primum revocata in usum ea lex; credebaturque haud perinde exitium Antistio quam imperatori gloriam quæri, ut condemnatus a senatu intercessione tribunicia morti eximeretur. Et quum Ostorius nihil se audivisse pro testimonio dixisset, adversis testibus creditum est; censuitque Junius Marullus consul designatus, adimendam reo præturam necandumque more maiorum. Ceteris inde assentientibus, Pætus Thrasea, multo cum honore Cæsaris et acerrime increpito Antistio, non quidquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe senatui necessario statuendum disseruit. Carnificem et laqueum pridem abolita; et esse poenas legibus constitutas, quibus sine iudicum sævitia et infamia supplicia decernerentur. Quin in insula*), publicatis bonis, quo longius sontem vitam traxisset, eo privatim miseriorem et publicæ clementiæ maximum exemplum futurum. — Libertas Thraseæ servitium aliorum rupit, et postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius iere, paucis exceptis; in quibus adulatione promptissimus fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et respondenti reticens, ut pavida ingenia solent. At consules perficere decretum senatus non ausi, de consensu scripsere Cæsari. Ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit: nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse; earum ultionem a patribus postulatam, et pro magnitudine delicti poenam statui par fuisse. Ceterum se, qui severitatem decernentium impediturus fuerit, moderationem non prohibere: statuerent ut vellent; datam et absolvendi licentiam. His atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quæ probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiæ viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret. *) Der sigtes til den Form af Landsforvisning, som hed deportatio in insulam, og som var ledsaget af Formuesconfiscation.