P. Licinio, C. Cassio consulibus, omnes reges civitatesque converterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. In liberis gentibus populisque egens ubique multitudo omnis ferme regi Macedonibusque favebat; principum diversa cerneres studia. Pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem immodico favore corrumperent, pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita, si praecipuam operam navassent, potentes sese in civitatibus suis futuros rati. Pars altera regiae adulationis erat, quorum alios aes alienum et desperatio rerum suarum, eodem manente statu, praecipites ad novanda omnia agebat; quosdam ventosum ingenium, quia ad Persea magis aura popularis ierat. Tertia pars, optima eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; si liberum arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed, illibatis potius viribus utriusque partis, pacem ex aequo manere; ita inter utrosque optimam condicionem civitatum fore, protegente altero semper inopem ab alterius iniuria. Haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant. Consules quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto quum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt. Haruspices ita responderunt: Si quid rei novae inciperetur, id maturandum esse; victoriam, triumphum, propagationem imperii portendi. Patres, quod faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre ad populum consules iusserunt, ut, quod Perseus, Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum, sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma, milites, classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. Haec rogatio ad populum lata est.