Syphax
Til eksamen 4
- 1879 · Examen artium
«Quum Cn. Octavius praetor regem Persea post pugnam Pydnensem captivum ad consulem L. Aemilium Paulum in castra misisset, secundam eam Paulus, sicut erat, victoriam ratus, victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato litteras praetoris quum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentes jussit. Non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. Patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua, nec gentis fama comparandus, tunc accessio belli Punici fuerat. Perseus caput belli erat; nec ipsius tantum, patris avique ceterorumque, quos sanguine ac genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac Magnus Alexander, qui summum imperium in orbe terrarum Macedonum fecerant. Sordida veste cum filio Perseus ingressus est castra, nullo suorum alio comite, quam qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. Progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt, qui omnibus summotis iter ad praetorium facerent. Consurrexit consul et jussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit, summittentemque se ad pedes sustulit, nec attingere genua passus introductum in tabernaculum considere jussit. Prima percontatio fuit, qua subactus injuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? Quum, responsum expectantibus cunctis, terram intuens diu tacitus fleret, rursum consul: „Si juvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer, ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc vero, quum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum eis tibi bellum esse quam pacem malle?“ Nec interrogatus nec accusatus quum responderet: „Utcunque tamen haec, sive errore humano, sive casu, sive necessitate, inciderunt, bonum animum habe; multorum regum et populorum casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.“»
- 1908 · Examen artium
«[Karthagienseren Hasdrubal slutter forbund med Numidiens konge Syphax.] Erat Hasdrubali non hospitium modo cum Syphace, sed mentio¹ quoque facta erat affinitatis², ut rex in matrimonium duceret filiam Hasdrubalis. Ad eam rem perficiendam tempusque nuptiis statuendum profectus Hasdrubal, ut accensum eum amore virginis esse sensit, filiam a Carthagine arcessit maturatque nuptias³; et ut publicum quoque foedus privato adjiceretur, societas inter populum Carthaginiensem regemque jurejurando affirmatur. Ceterum Hasdrubal, qui sciret, cum Scipione initam a Syphace antea esse societatem, et mutabilia barbarorum ingenia esse, veritus, ne, si trajecisset in Africam Scipio, parvum vinculum eae nuptiae essent, Numidam perpellit, ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat, per quos moneat eum, ne prioribus suis promissis fretus in Africam trajiciat; se et nuptiis filiae Hasdrubalis et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi junctum optare, ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum necesse sit; si non abstineat Africa Scipio, sibi necessarium fore et pro terra Africa, in qua ipse sit genitus, et pro patria, parente, penatibus conjugis suae dimicare. Cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt. Scipio legatis propere, priusquam res vulgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet, ne foedus rumperet diis testibus ictum. ¹ mentionem facere, bringe paa bane. ² affinitas, svogerskab. ³ nuptiae, bryllup, giftermaal.»
- 1916 · Examen artium
«Omnium animis in bellum Macedonicum versis fama exorta est, Gallos subito contra Romanos arma cepisse, quod minime omnium eo tempore timebatur. Insubres et Boii, opulentissimi populi Galliae, Hamilcare Poeno duce Placentiam invaserant et urbe direpta ac magna ex parte incensa Pado² trajecto ad Cremonam oppugnandam pergunt. L. Furius praetor tum provinciae Galliae praeerat cetero exercitu ex senatus consulto dimisso praeter quinque millia sociorum. Is senatui scripsit, quo in periculo provincia esset; nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore; opem quam primum ferri oportere, ni quinque millia sociorum quadraginta millibus hostium trucidanda objicere vellent. His litteris acceptis senatus decrevit, ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini³ eadem die adesse juberet, et aut ipse ad Gallicum tumultum opprimendum proficisceretur, aut praetori scriberet, ut, cum legiones ex Etruria ad eum venissent, sine mora eas Cremonam ad coloniam obsidione liberandam duceret. Legatos item in Africam mitti placuit, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam; Carthaginem, ut nuntiarent civem eorum Hamilcarem Gallis sollicitatis contra foedus bellum facere; eum, si pax placeret, illis revocandum et populo Romano dedendum esse. Masinissae gratulari jussi, quod non patrium modo regnum recuperasset, sed parte florentissima finium regis Syphacis adjecta etiam auxisset. Nuntiarent praeterea, bellum cum Philippo susceptum, quod sociis populi Romani injurias inferendo, flagrante adhuc bello Italia, exercitus classesque in Graeciam mitti coegisset; peterentque ab eo, ut ad id bellum auxilia Numidarum¹ equitum mitteret. ² Padus elven Po. ³ Ariminum by ved Adriaterhavet. ¹ Numida, ae, numider, numidisk.»
- 1932 · Examen artium
«I året 203 f. Kr. blev kong Syphax i Numidia, som i den 2nen puniske krig hadde sluttet sig til kartagerne, slått av romerne. Fanget blev han ført til Rom av Scipios venn Lælius. Multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit, quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus, ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. Consulti deinde patres regem in custodiam Albam¹ mittendum censuerunt, Laelium retinendum, donec legati Carthaginienses venirent. Supplicatio in quatriduum decreta est. P. Aelius praetor, senatu misso et contione inde advocata, cum C. Laelio in rostra escendit. Ibi vero, audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum regem ingentis nominis, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, tacitum continere gaudium non poterant, et clamoribus laetitiam immodicam significarunt. Itaque praetor extemplo edixit, ut aeditui² aedes sacras omnes tota urbe aperirent, et circumeundi salutandique deos agendique gratias per totum diem populo potestas fieret. Postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. Gratulati primum senatui sunt, quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset. Deinde gratias egerunt, quod Masinissam non appellasset modo regem, sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum, si ita patribus visum esset, sine metu et certamine esset regnaturus; deinde quod eum amplissimis decorasset honoribus, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse. Petere Masinissam, ut regium nomen ceteraque beneficia Scipionis et munera senatus decreto confirmaret; et illud quoque petere, ut Numidas captivos, qui Romae in custodia essent, remitterent. Ad ea responsum legatis, rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse, quod eum regem appellaverit, et quicquid aliud fecerit, quod cordi esset Masinassae, id patres comprobare et laudare. Munera, quae legati ferrent regi, decreverunt et dona legatis Numidisque, qui ex custodia dimissi regi redderentur. ¹ Alba, by øst for Rom. — ² aedituus, tempelvokter.»