«Socrates erigens se in lectulo et crus fricans, quod vincula antea compressissent, quam mira est, inquit, illa coniunctio, quae inter voluptatem atque dolorem intercedit. Nam cum simul adesse non soleant, tamen alterutro cedente alterum alterius continuo locum occupat. Hoc si animadvertisset Aesopus, eum credo fabulam fuisse compositurum, quae illam doloris et voluptatis vicissitudinem illustraret. Tum vero Cebes, opportune, inquit, admones me carmina, quae in carcere pepigisti. Nam cum alii, tum nuper Evenus ex me quaesivit, quid tandem causae esset, quod tu, qui nunquam antea carmina fecisses, extremo vitae tempore illis componendis dedisses operam. Quid igitur vis ut illi respondeam? Ego vero, inquit Socrates, hoc non eo consilio feci, ut laudum Eveni aemulus exsisterem, sed ut animum meum religione quadam exsolverem. Nam cum superiore vitae tempore, tum ex quo in carcere hic versatus sum, saepe mihi apparuit somnium, quod me juberet facere et tractare musicam. Iam cum per totam vitam philosophiam, quippe quae esset musica praestantissima, tractassem, nunc etiam carmina facere conatus sum, si forte somnium illud divinum hoc a me fieri vellet. Itaque composui hymnum in laudem Apollinis, cui hi dies festi sacri sunt, sed cum me imparem esse sentirem fabularum inventioni, Aesopi fabulas in versus redegi. Hoc igitur, mi Cebes, Eveno nuntiabis eumque meo nomine cohortaberis, ut me quamprimum sequatur. Abeo autem hodie; ita enim Atheniensibus visum est. Ea vero responsione offensus Simmias Thebanus, quale tandem istud est, inquit, quod Evenum facere iubes? Neque enim ille is mihi videtur, qui te lubens ad inferos secuturus sit. Cui Socrates, nonne Evenus, respondit, est philosophus? Illo autem hoc affirmante, igitur neque Evenus, inquit, mortem refugiet, neque quisquam alius, qui quidem philosophi nomine dignus videri velit. Quamquam hoc nolim ita a vobis intellegi, ac si illum iuberem sibi manum inferre; hoc enim verissime nefas iudicatur.»