Selevkos IV Filopator
Til eksamen 1
- 1894 · Examen artium
«Eumenes rex, ut Romam venit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum ejus, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, Romani existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus. Causam veniendi sibi Romam fuisse dixit, praeter cupiditatem videndi deos hominesque, quorum benefieio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obviam iret. Orsus est a Philippo: Romanum bellum eum volutantem in animo, oppressum fato, regnum Perseo filio reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. Hereditarium a patre relictum bellum et simul cum imperio traditum multos jam annos eum struere et moliri. Inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tantum assuetum; missum a patre in expeditiones multas variasque. Jam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi, non dolo Philippus, omnia expertus, potuisset perficere, admirando rerum successu esse assecutum. Vereri majestatem ejus non Macedonas tantum, sed etiam Graeciae atque Asiae civitates; nec, pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere se, nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam ejus accidat, an quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet. Inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti atque oranti; celebratas esse utrasque nuptias gratulatione et donis innumerabilium legationum. Domesticos belli apparatus habere eos, ut externis non egeat; triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparare, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. Jam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercenariorum militum, praeter Macedonum copias, stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum, quod ex metallis regiis capiat, vectigal. Arma vel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse.»