«Quum Cn. Octavius praetor regem Persea post pugnam Pydnensem captivum ad consulem L. Aemilium Paulum in castra misisset, secundam eam Paulus, sicut erat, victoriam ratus, victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato litteras praetoris quum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentes jussit. Non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. Patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua, nec gentis fama comparandus, tunc accessio belli Punici fuerat. Perseus caput belli erat; nec ipsius tantum, patris avique ceterorumque, quos sanguine ac genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac Magnus Alexander, qui summum imperium in orbe terrarum Macedonum fecerant. Sordida veste cum filio Perseus ingressus est castra, nullo suorum alio comite, quam qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. Progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt, qui omnibus summotis iter ad praetorium facerent. Consurrexit consul et jussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit, summittentemque se ad pedes sustulit, nec attingere genua passus introductum in tabernaculum considere jussit. Prima percontatio fuit, qua subactus injuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? Quum, responsum expectantibus cunctis, terram intuens diu tacitus fleret, rursum consul: „Si juvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer, ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc vero, quum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum eis tibi bellum esse quam pacem malle?“ Nec interrogatus nec accusatus quum responderet: „Utcunque tamen haec, sive errore humano, sive casu, sive necessitate, inciderunt, bonum animum habe; multorum regum et populorum casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.“»
«Perseus, Macedonum rex, postquam a L. Aemilio Paulo consule apud Pydnam devictus est, cum paucis fugiens Samothracam in insulam trajecit. Neque tamen terra neque mari elabi potuit. Namque praetor Octavius parata classe persecutus Samothracam adpulit desertusque ab suis rex Romanis sese filiumque maximum natu Philippum tradidit. In praetoriam navem imponi jussus extemploque classis Amphipolim repetit. Inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret. Sordido amictu cum filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. Progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt, qui summota multitudine iter ad praetorium facerent. Consurrexit consul, et jussis sedere aliis paulum progressus introeunti regi dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustulit, nec attingere genua passus introductum in tabernaculum adversus advocatos in consilium considere jussit. Prima percontatio fuit, qua subactus injuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret. Cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursum consul: “Si juvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus. Nunc vero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?“ Cum non responderet: “Utcumque“, inquit, “tamen haec inciderunt, sive errore humano seu casu seu necessitate, bonum animum habe: Multorum regum et populorum casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.“ Consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. Eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honor habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat.»