«Anno urbis conditae quingentesimo quinquagesimo quarto, simulatque pax cum Carthaginiensibus facta est, P. Sulpicius consul, cui Macedonia provincia sorte evenerat, suadente senatu ad comitia tulit, ut Philippo regi Macedonibusque, qui sub regno eius essent, ob injurias sociis populi Romani illatas bellum indiceretur. Sed magno consensu populus rogationem antiquavit.¹) Ægre eam rem passi senatores consulem pro se quisque hortabantur, ut de integro comitia eidem rogationi ferendae ediceret; prius autem reprehenderet ignaviam populi atque doceret, quanto damno dedecorique dilatio²) belli futura esset. Itaque consul contione advocata: „Ignorare,“ inquit, „mihi videmini, Quirites, vos consuli, non utrum bellum an pacem habeatis — neque enim liberum id vobis permittet Philippus, qui terra marique ingens bellum molitur —, sed utrum in Macedoniam legiones transportetis, an hostes in Italiam accipiatis. Hoc quantum intersit, si numquam alias, Punico proximo certe bello experti estis. Quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis impigre tulissemus opem, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? Macedonia potius quam Italia bellum habeat, hostium urbes agrique ferro atque igne vastentur. Huius vobis sententiae non consul modo auctor est, sed etiam dii immortales, qui mihi sacrificanti precantique, ut hoc bellum mihi vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene eveniret, laeta omnia prosperaque portenderunt.“ Deinde, cum nova comitia edicta essent, populus bellum jussit. ¹) rogationem antiquare = forkaste et forslag (vraka eit framlegg). ²) dilatio = utsættelse (utsetjing).»