«Forhandlinger om Tilvejebringelse af Suppleringsmandskab til den romerske Flaade under den anden puniske Krig Aar 210 f. K. .... Scripto exercitu de remigum supplemento agi coeptum, in quam rem quum neque hominum satis, nec, ex qua pararentur stipendiumque acciperent, pecuniæ quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules, ut privatim ex censu ordinibusque sicut antea remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. Ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, ut magis dux quam materia seditioni deesset: per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui præter terram nudam ac vastam habere. Tecta hostes incendisse; servos, agri cultores, rempublicam abduxisse, nunc ad militiam parvo ære emendo, nunc remiges imperando. Se, ut dent, quod non habeant, nulla vi, nullo imperio cogi posse. Hæc non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant, nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. Senatum postero die habuerunt de remigum supplemento, ubi quum multa disseruissent, cur æqua plebis recusatio esset, verterunt orationem eo, ut dicerent privatis id seu æquum seu iniquum onus injungendum esse; nam unde, quum pecunia in ærario non esset, paraturos navales socios? Quum in hac difficultate rerum consilium hæreret, ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Lævinus consul: magistratus senatui et senatum populo, sicut honore præstent, ita ad omnia, quæ dura atque aspera essent, subeunda duces debere esse. »Si quid injungere inferiori velis, id si prius in te ac tuos ipse statueris, facilius omnes obedientes habeas. Nec impensa gravis est, quum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident. Itaque aurum, argentum, æs signatum omnes senatores crastino die in publicum conferamus. Hanc unam viam multa inter nos collocuti consules invenimus. Ingredimini dis juvantibus! Respublica incolumis et privatas res facile salvas præstat; publica prodendo tua nequicquam serves.« In hæc tanto animo consensum est, ut gratiæ ultro cousulibus agerentur. Senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et æs in publicum certatim conferunt. Hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. Ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio respublica eguit, paratisque omnibus consules in provincias profecti sunt.»
«Ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles juvenes Tarentini venerunt, partim ad Trasumennum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate, qua usus adversus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. Ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se juventutis Tarentinae dicunt, ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos rogare Hannibalem, ut exercitum propius Tarentum admoveat: si signa eius, si castra conspecta a Tarento sint, haud dubium fore, quin urbs ei tradatur; in potestate juniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. Hannibal collaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire jubet: se in tempore affuturum esse. Hac cum spe dimissi Tarentini. Ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. Urbem esse videbat cum opulentam nobilemque tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, petiturum. Ergo paulo post ad Tarentum occupandum Hannibal ire contendit. Sed cum moenibus successisset, nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto, castra ab urbe ferme passus mille locat. Triduo autem antequam Hannibal ad moenia accederet, a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, M. Livius missus erat. Is impigre juventute conscripta dispositisque ad omnes portas circaque muros, qua res postulabat, stationibus, die ac nocte juxta intentus cum hostes tum dubios socios impedivit, ne quid tentarent. Quare diebus aliquot frustra ibi absumptis Hannibal, cum eorum nemo, qui ad lacum Averni se adissent, aut ipsi venirent aut nuntium litterasve mitterent, vana promissa se temere secutum cernens castra inde movit.»
«Hvorledes den romerske flaate fik utfyldingsmandskap aar 210 f. Kr. Scripto exercitu de remigum supplemento agi coeptum est. In quam rem cum neque hominum satis nec quicquam pecuniae in aerario esset, ex qua stipendium acciperent, edixerunt consules, ut privati sicut antea ex censu¹ remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. Ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, ut magis dux quam materia seditioni deesset: per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram nudam habere. Tecta hostes incendisse; servos, agri cultores, rempublicam abduxisse. Se, ut dent quod non habeant, nulla vi, nullo imperio posse cogi. Haec non in occulto, sed palam in foro ingens turba fremebat, nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. Spatium deinde plebi tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem considerandam usi sunt. Senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent, cur aequa plebis recusatio esset, dixerunt id onus privatis imponendum esse; nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navales socios? Cum in hac difficultate rerum consilium haereret, tum Laevinus consul: «Senatus populo, sicut honore praestat, ita ad omnia subeunda quae dura atque aspera sunt, dux debet esse. Si quid imponere inferiori velis, id si prius in te atque tuos ipse statueris, facilius omnes obedientes habeas. Itaque aurum argentumque omnes senatores crastino die in aerarium conferamus, ut animi ceterorum civium ad aemulandum excitentur. Hanc unam viam multa inter nos collocuti consules invenimus; hanc ingredimini dis bene juvantibus! Respublica incolumis etiam privatas res facile salvas praestat; publica prodendo tua nequicquam serves.» In haec tanto ardore consensum est, ut gratiae ultro consulibus agerentur. Senatores aurum argentumque suum in aerarium certatim contulerunt, et, sicut Laevinus praedixerat, tota civitas exemplum senatorum secuta est. ¹ census, skatteligning.»