«M. Postumio tribuno militum consulari potestate, qui, cum inter oppugnationem Bolae, oppidi Aequorum, praedam militum fore edixisset, capto oppido fidem non servaret, vehementer milites succensebant*). Auxit iram eorum, postquam a collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul, Bolas quoque ut mitterentur coloni, laturum se dicenti (dignum enim esse, qui Bolas armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse), »Malum quidem militibus meis erit«, inquii, »nisi quieverint«. Perlata haec vox Postumii ad milites in castris maximam indignationem movit: »Praedaene fraudatorem etiam malum minari militibus?« Itaque cum fremitus aperte esset, et quaestor P. Sestius eadem violentia coerceri putaret seditionem posse, qua mota erat, misso ad vociferantem quendam militem lictore, cum inde clamor et iurgium oreretur, saxo ictus Sestius turba excedit, insuper increpante, qui vulneraverat: »Habere iam quaestorem, quod imperator esset militibus minatus.« Ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis. Postremo, cum modum irae nullum faceret, ad vociferationem eorum, quos necari iusserat, concursu facto ipse ad interpellare poenam conantes vecors de tribunali decurrit. Ibi cum summoventes passim lictores centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit, ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur. Quod tam atrox facinus postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones decernentibus tribuni plebis intercedebant. Sed ea contentio ex certamine alio pendebat, quod cura incesserat patres, ne metu quaestionum iraque plebs tribunos militum ex plebe crearet; tendebantque summa ope, ut consules crearentur. Cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit. Livius. *) Skrives ogsaa suscensebant.»