«Censorum inde comitia habita; creati M. Aemilius Lepidus et M. Fulvius Nobilior. Inter hos viros veteres inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus. Comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine venerunt civitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus verba fecit: „Non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano moribus nostris praepositos esse, et nos a vobis et admoneri et regi, non vos a nobis debere. Indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum malint. Singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum esse: ambo cum simul aspicimus, non possumus non vereri, ne male in hoc munere conjuncti sitis, nec tantum reipublicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. Inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et reipublicae quam vobis graviores fiant. Has ut hodie finiatis simultates, quaesumus vos universi, et quos conjunxit suffragiis suis populus Romanus, hac etiam reconciliatione conjungi a nobis sinatis; uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis; quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis, ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat, id ut vere, ut ex animo velitis evenire. Non modo simultates, sed bella quoque finiuntur; ex infestis hostibus saepe socii fideles, interdum etiam cives fiunt. Vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse“. Fremitus ortus cum assensu, deinde universorum voces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt. Inde Aemilius questus quum alia, tum bis a M. Fulvio se certo consulatu dejectum; Fulvius contra queri, se ab eo semper lacessitum: tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros. Omnibus instantibus, qui aderant, dextras fidemque dedere mittere vere ac finire odium. Deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. Et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est.»
«Comitia censoribus creandis habita; creati M. Æmilius Lepidus et M. Fulvius Nobilior. Inter hos viros erant veteres inimicitiæ, sæpe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratæ certaminibus. Comitiis confectis censores ex antiquo more in campo Martio sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine civium venerunt, inter quos Q. Cæcilius Metellus verba fecit: «Nou obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano civitati nostræ præpositos esse, et nos a vobis et admoneri et regi, non vos a nobis debere; indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum velint. Inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quæ periculum est ne ex hac die nobis et reipublicæ quam vobis graviores fiant. Has ut hodie finiatis simullates, petimus vos universi, et quos conjunxit suffragiis suis populus Romanus hos etiam reconciliatione vera conjungi a nobis sinatis. Vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse.» Fremitus ortus cum assensu, deinde universorum voces idem petentium orationem interpellarunt. Inde Æmilius queri cum alia, tum bis a Fulvio se certo consulatu dejectum; Fulvius contra, se ab Æmilio semper lacessitum; tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis fore. Omnibus instantibus, qui aderant, dextras fidemque dedere, remittere se vere ac finire odium. Deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. interpellera = avbryte; landsmaal hogga av. sella curulis = embedsstol; landsmaal embætsstol.»