«Quæ hic in sermonem nostrum vertenda proponuntor, sumpta sunt, paucis mutatis, ex opusculo quodam Mureti, viri eruditi sæculi post Chr. natum sexti decimi, ad Mocenicum quendam familiarem misso. Si sola præmiorum exspectatione præclari viri ad virtutem et ad serviendum commodis civium adducerentur, multi sine dubio aliorum sorte moniti a proposito abducerentur. Sed est profecto, Mocenice, est major quædam vis, qnæ tibi ac tui similibus persvadeat, virtutem non modo detractis omnibus præmiis, verum etiam propositis omnibus suppliciis, esse expetendam; pulchrum esse adjuvare cives suos et omnes curas, omnes cogitationes in reipublicæ salute defigere, nullum ejus causa periculum, nullam invidiam, nullam dimicationem effugere; civis beneficio affecti si quid præmii referant, non repudiandum; sin parum grati parumque memores fuerint, quid nos reipublicæ, non quid alii nobis debeant, cogitandum. Sæpe enim ex te audivi, quum diceres, gratulari te tibi et magnam gratiam debere omnium rerum moderatori deo, quod in ea republica natus essos, in qua verendum non esset, ne quisquam ob virtutem in invidiam vocaretur, quum ne vel minimis quidem in rempublicam beneficiis sua præmia denegarentur; sed tamen si vixisses Ciceronis et Cæsaris temporibus et eligendi potestatem tibi deus fecisset, ilius fortunam, propter urbem conservatam exsulantis, fortunæ hujus, in eadem oppressa dominantis, antepositurum fuisse: Ac plane ita est, ut dico; non mercenaria est virtus, neque præmiis atque honoribus ad recte agendum excelso homines ingenio, sed honesti et recti amore ducuntur, aut si quando de aliquo præmio cogitant, de immortalitate nominis cogitant, quam qui sequuntur, quæcunque aspera, molesta, difficilia perpessu, intolerabilia putantur, vel non sentiunt vel nihili faciunt. Neque vero M. Tullius, quum de conjuratis supplicium sumeret, non jam tum cogitatione præcipiebat eas tempestates, quibus postea vexatus est, Sed animus et a natura præclare conformatus et sapientiæ præceptis adversus omnes vel fortunæ vel hominum injurias confirmatus, multo pluris ducebat bonis civis officium et conservandæ patriæ gloriam, quam omnes acerbitates, quas propter rabiem perditorum hominum odio incensam postea exhauriendas sihi esse divinabat.»