«Mira fuit in Cicerone jocorum venustas. Qvantum in ea re valuerit, quis ignorat, qui vel liberti ejus libros, quos is de jocis patroni composuit, quos qvidam ipsius putant esse, legere curavit? quis item nescit consularem eum scurram ab inimicis appellari solitum? quod in oratione etiam sua Vatinius posuit. Atque ego, ni longum esset, referrem, in quibus causis, cum nocentissimos reos tueretur, victoriam jocis adeptus sit; ut, ecce, pro L. Flacco, qvem repetundarum reum joci opportunitate de manifestissimis criminibus exemit. Quædam vero de dictis ejus, qvorum mihi cum maxime in mentem venit, in medium proferam: Cum apud Damasippum coenaret M. Cicero, et ille mediocri vino posito diceret: „Bibite, Falernum hoc annorum quadraginta est,“ „bene,” inqvit, „ætatem fert.” Idem cum Lentulum generum suum, parvæ staturæ hominem, longo gladio accinctum vidisset: „Quis,” inquit, „generum meum ad gladium alligavit?” Cum Laberius in fine ludorum, a se actorum, annulo aureo honoratus a Cæsare, e vestigio in quatuordecim ad spectandum transiit, Cicero prætereunti Laberio et sedile quærenti ait: „Recepissem te, nisi anguste sederem,” simul et illum respuens et in novum senatum jocatus, cujus numerum Cæsar supra fas auxerat. Nec impune; respondit enim Laberius: „Mirum, si anguste sedes, qui soles duabus sellis sedere;” exprobrata levitate Ciceroni, qua immerito optimus civis male audiebat.»