«(E praefatione operis a L. Junio Columella primo post Christum natum saeculo compositi, quod inscriptum est De Re Rustica) Saepenumero multos audio culpantes agrorum infecunditatem; quidam ubertate nimia prioris aevi defatigatum solum existimant nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta. Equidem nostro potius vitio istud accidere reor, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carnifici ad supplicium dedimus, quam majorum nostrorum optimus quisque optime tractaverat. Atque ego satis mirari non possum, quare eloquentiae studiosi seligant oratorem, quem imitentur; qui aedificare velint, fabros et architectos, qui navigia mari concredere, gubernandi gnaros advocent, et, ne singula persequar, ei studio, quod quis agere velit, peritissimum rectorem adhibeat, — sola res rustica tam discentibus egeat quam magistris. Agri culturae enim neque doctores, qui se professi sint, neque discipulos cognovi. At sine agri cultoribus mortales ali non posse manifestum est. Quo magis prodigii simile est, quod accidit, ut res corporius nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minime usque ad hoc tempus esset consummata,*) idque sperneretur genus retinendi amplificandique patrimonii, quod omni crimine caret. Nisi forte aequius existimamus capere praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis affert. An bellum detestantibus maris et mercaturae alea habenda est optabilior, ut terrestre animal homo ventorum et maris irae objectus se fluctibus audeat credere semperque ritu volucrum quarundam peregrinus ignotum pererret orbem? An faeneratorum quaestus probabilior est, etiam iis invisus, quibus succurrere videtur? An honestiores ducam clientium salutationes circumvolitantium limina potentiorum? Superest, ut dixi, unum liberale et ingenuum rei familiaris augendae genus, agri culturae. At nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur, et nullius momenti esse ducimus peritissimum quemque villicum facere, vel si nescium, certe aliquem, qui, quod ignoret, celeriter addiscat. Omnes patres familiarum falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circo potius ac theatro quam in segetibus et vineis manus movemus. Noctes libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, atque nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod neque orientem solem videmus neque occidentem. *) Consummare, bringe til Fuldkommenhed.»