«De paedagogis hoc monendum est, ut aut sint eruditi plane, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est pejus iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere praecipiendi peritis indignantur et velut jure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interdum saevientes stultitiam suam perdocent. Nec minus error eorum nocet moribus, siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et jam regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
Si non continget, quales maxime velim nutrices puerum habere, at unus certe paedagogus sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat.
A sermone graeco puerum incipere malo, quia Latinus, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus se praebet; simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt. Non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. Hinc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis; cui quum Graecae figurae**) assidua consuetudine haeserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinaccissime durant. Non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet, ut quum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.
Quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. In qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt; sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. Melius autem, qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus. Nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque jam formandam quam optimis institutis mentem infantium judicat. Cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores jam pertinet?»