«Cum P. Cornelius Scipio in Africam trajecisset, ingens terror Carthaginienses invasit; senatui eorum placuit legatos ad revocandum Hannibalem mitti, qui tum in Bruttiis versabatur. Gemens ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. Postquam edita sunt mandata: «Jam non perplexe¹», inquit, «sed palam me revocant, qui vetando milites et pecuniam mitti jam pridem me retrahere conabantur. Vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, toties victus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis odio atque invidia. Neque hac ignominia reditus mei tam L. Scipio gaudebit quam Hanno², qui domum nostram, quoniam alia re non potuit, ruina Carthaginis oppressit.» Jam hoc ipsum animo praesagiens³ naves ante praeparaverat. Itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri, quae magis metu quam fide continebantur, dimissa, quod roboris in exercitu erat, in Africam transvexit, multis Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes¹ concesserant in Junonis Laciniae delubrum² ad eam diem inviolatum, in ipso templo interfectis Raro quisquam alius, patriam exsilii causa relinquens, tam maestus abisse dicitur quam Hannibal, hostium terra excedens. Respexit saepe Italiae litora et deos hominesque accusans in se quoque ac suum ipsius caput exsecratus est³, quod non milites ab Cannensi victoria sanguine respersos Romam duxisset; Scipionem ire ad Carthaginem ausum esse; se centum millibus armatorum ad Trasumenum, ad Cannas caesis circa Casilinum Cumasque et Nolam vagantem nihil egisse. — Haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae in Africam trajecit. ¹ paa en forblommet maate. ² Hanno er Hannibals politiske motstander. ³ praesagire ane forut. ¹ abnuere avslaa, negte. ² helligdom. ³ exsecrari: forbande, utstøte forbandelser.»