«Anno ab urbe condita DLXXXII legati Carthaginienses Romae erant et Gulussa, filius Masinissae. Inter eos magnae contentiones in senatu fuere. Carthaginienses querebantur, praeter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui in re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius LXX oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proximo Masinissam vi atque armis possedisse. Id illi, cui nihil pensi sit, facile esse; Carthaginienses foedere illigatos silere; prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant, in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. Sed jam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam ejus non pati posse Carthaginienses. Missos se, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent, ut vel ex aequo inter regem socium populumque, quid cujusque esset, disceptarent vel permitterent Carthaginiensibus, ut adversus injusta arma pio justoque se tutarentur bello, vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissae vellent. Modestius certe daturos eos, et scituros, quid dedissent; ipsum nullum, praeterquam suae libidinis arbitrio, finem facturum. Horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se. Tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad injurias Masinissae malle. Perire denique semel ipsis satius esse quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. Sub haec dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi invidiam concitarunt. Ad quae quum Gulussa de his rebus nihil se mandati a patre habere dixisset, senatus responderi ita jussit: Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant. Si aliquid possent Masinissae honoris causa, et fecisse et facturos esse; jus gratiae non dare. Agrum, qua cujusque sit, possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo habere.»
«(I mellemtiden mellem 2den og 3dje puniske krig var Kartago stadig utsat for overgrep fra sin nabo, numiderkongen Masinissa, som var Roms ven og forbundsfælle. Saken gav flere gange anledning til forhandlinger i Rom). Legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius Masinissae. Inter eos magnae contentiones in senatu fuere. Carthaginienses querebantur amplius septuaginta appida castellaque agri Carthaginiensis biennio proximo Masinissa vi atque armis possedisse. Sed jam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius non pati posse Carthaginienses. Missos se, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sineret, ut vel ex aequo inter regem socium populumque, quid cuiusque osset, decerneret, vel permitteret Carthaginiensibus ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello, vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud senatum valeret, semel statueret, quid donatum ex alieno Masinissae vellet. Ad haec Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicaverint. Eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid crederet communibus inimicis criminantibus se, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. His utrimque auditis senatus responderi iussit: placere senatui Gulussam extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Cartheginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant. Ita Gulussa Carthaginiensesque dimissi. (disceptare = drøfte, forhandle).»