Eumenes II av Pergamon
Til eksamen 3
- 1894 · Examen artium
«Eumenes rex, ut Romam venit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum ejus, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, Romani existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus. Causam veniendi sibi Romam fuisse dixit, praeter cupiditatem videndi deos hominesque, quorum benefieio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obviam iret. Orsus est a Philippo: Romanum bellum eum volutantem in animo, oppressum fato, regnum Perseo filio reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. Hereditarium a patre relictum bellum et simul cum imperio traditum multos jam annos eum struere et moliri. Inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tantum assuetum; missum a patre in expeditiones multas variasque. Jam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi, non dolo Philippus, omnia expertus, potuisset perficere, admirando rerum successu esse assecutum. Vereri majestatem ejus non Macedonas tantum, sed etiam Graeciae atque Asiae civitates; nec, pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere se, nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam ejus accidat, an quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet. Inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti atque oranti; celebratas esse utrasque nuptias gratulatione et donis innumerabilium legationum. Domesticos belli apparatus habere eos, ut externis non egeat; triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparare, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. Jam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercenariorum militum, praeter Macedonum copias, stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum, quod ex metallis regiis capiat, vectigal. Arma vel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse.»
- 1900 · Examen artium
«Antiochus, Syriae rex, pugna ad Magnesiam devictus, Zeuxim, Lydiae praefectum, et Antipatrum, fratris sui filium, oratores ad L. Scipionem consulem misit. Hi prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo, quam speraverant, invento, consulem adierunt, praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, Zeuxis: “Quaerimus“, inquit, „a vobis, Romani, quo piaculo expiare errorem regis atque pacem veniamque impetrare a victoribus possimus. Maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis; quanto id majore et placatiore animo decet facere in hac victoria, quae vos dominos orbis terrarum fecit? Positis jam abversus omnes mortales certaminibus, haud secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet“. Jam antequam legati venirent, decretum erat, quid responderetur. Respondere Africanum placuit; is in hunc modum locutus fertur: “Romani animos in omni fortuna eosdem gessimus gerimusque; neque nos secunda res extulerunt nec adversae minuerunt. Ejus rei, ut alios omittam, Hannibalem vestrum vobis testem darem, nisi vos ipsos dare possem. Postquam trajecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem videremus, cum incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus. Europa abstinete; Asia omni, quae cis Taurum montem est, decedite. Pro impensis in bellum factis quindecim millia talentum dabitis, quingenta praesentia, duo millia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint, singula millia deinde per duodecim annos. Haec cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitrio dabitis; sed nunquam satis confidemus, ibi pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. In deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit, quam facere potuit.“ Cum iis mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis condicionem acciperent; itaque Romam mitti legatos placuit.»
- 1934 · Examen artium
«Under den tredje makedonerkrig herjer en romersk flåte Makedonias kyst. Ved den makedonske havneby Kassandrea slutter kong Eumenes med 25 skib sig til romerne. Den romerske pretor og Eumenes føler sig nu sterke nok og foretar et angrep på Kassandrea fra hver sin kant. Hac virium accessione animus crevit praetori, ut Cassandream oppugnaret. Ibi praetori monstrata est pars moenium, non ad eandem crassitudinem¹, qua reliqua moenia, sed simplici laterum² ordine structa. Consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. Fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu injecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset. Erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam juventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Illyriorum, bellicosum utrumque genus .His tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes moenium perfossi urbem patefecerunt. Quod si, qui irrumperent, armati fuissent, extemplo cepissent. Hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, aliis parte alia in urbem irrupturis. Hostes primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor vellet. Postquam patere urbem accepere praefecti praesidii, eum qui occupasset¹ aggredi victoriam reportaturum rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, incompositos atque inordinatos fugant persequunturque ad fossam, in quam compulsi sunt. Sexcenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum fossamque deprehensi erant, vulnerantur. Ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia consilia factus erat. Et ne Eumeni quidem simul a mari, simul a terra aggredienti quicquam satis procedebat. Placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare. Haec parantibus iis decem Macedonicae naves ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missae obscura nocte intrarunt urbem. Huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. ¹ crassitudo, f.: tykkelse (tjukkleik). — ² later, -eris, m.: mursten (murstein); (muren ellers var bygget av to eller flere lag stenblokker). ¹ occupare, komme i forkjøpet med, være den første til (koma fyre med, vera den fyrste til).»