«Quod laudabilior consilio quam eventu alii inchoaverant, in quibus numerandi sunt Diodorus Siculus et Dionysius Halicarnassensis, jam longius persecutus est Plutarchus, et ita quidem, ut plane novam rationem instituisse videatur atque moralis, ut sic dicam, historiae scribendae generis quasi auctor atque conditor exsisteret. Ac primum eo jam multum illorum ab instituto recessit, quod non continuam et universalem historiam composuit, sed vitam virorum prioris aetatis illustrium singulares scribendas sibi sumpsit, quibus tamquam exemplis virtutis propositis sui temporis lectores admoneret, erigeret, corroboraret, ab ingruenti morum pravitate vindicaret inque viam reduceret. Hanc rationem ingressus est, opinor, non quasi parvi aestimaverit continuam historiam, sed quod ad id, quod agebat, parum idonea sibi esse videretur. Scilicet in ea quae continentur rerum tam multiplicem esse formam intellexit tamque ingentem molem, ut etsi quis amplecti possit universas, tamen singulas accurate enarrare earumque ultimas causas explicare nequeat, itaque aut summam tantum historiae attingat, aut mentem quidem lectorum rerum sive multitudine obruat sive varietate delectet vel erudiat, animum vero atque mores non emendet. Hoc qui agat, paratam habere materiem non in solis populorum universorum originibus atque incrementis, rerum publicarum conversionibus, bellorum discriminibus, proeliorum concursibus quaeque sunt ejusmodi alia data opera enarrandis, verum in singularibus historiis initium atque finem habentibus, h. e. hominum singulorum vita atque rebus exponendis. Sic enim fieri demum posse, ut rerum gestarum causae interiores aperiantur, humani animi natura ac secreta recludantur, affectuum et cupiditatum ortus ac progressus indagentur, morum quae vis in res humanas, virtutis ac vitii quae proemia atque poena, divinae providentiae quae aequitas ac justitia sit, cognoscatur.»