Demetrios I Poliorketes
Til eksamen 1
- 1836 · Examen artium
«Rhodum insulam celebritatis antiqvissimæ, oppidumqve in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat oppugnabatqve Demetrius, dux ætatis suæ inclytus, cui a peritia disciplinaqve faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Poliorcetes fuit. Tum ibi in obsidione illa ædes qvasdam publice factas, qvæ extra urbis muros cum parvo præsidio erant, aggredi et vastare atque absumere igni parabat. In his ædibus erat memoratissima illa imago Jalysi, Protogenis manu facta, illustris pictoris; cujus operis pulchritudinem præstantiamqve ira percitus Rhodiis invidebat. Mittunt Rhodii legatos ad Demetrium cum his verbis: Qvæ, inqviunt, ratio est, ut tu imaginem istam velis incendio ædium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris, et oppidum hoc totum ceperis, imagine qvoqve illa integra et incolumi per victoriam potieris. Sin vero nos vincere obsidendo neqviveris, petimus, consideres, ne turpe tibi sit, qvi non potueris bello Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse. Hoc ubi ex legatis audivit, oppugnatione sublata, et imagini et civitati pepercit.»