«Marcius et Atilius Romam quum venissent, legationem suam in senatu ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto par indutias et spem pacis rege Macedonum. Adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca præoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Græciam trajiceretur. Spatio autem indutiarum sumpto venturum illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. Boeotorum quoque se consilium arte distraxisse, ne conjungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. Hæc ut summa ratione acta magna pars senatus approbabat: veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes: non per insidias et nocturna proelia nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella majores gessisse; indicere prius quam gerere solitos bella denuntiare etiam interdum pugnam et locum finire, in quo dimicaturi essent. Eadem fide indicatum olim Pyrrho regi medicum vitæ ejus insidiantem, eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum. Vere hæc Romana esse, non perfidiæ Punicæ neque calliditatis Græcæ, apud quos fallere hostem quam vi superare gloriosius fuerit. Interdum in præsens tempus plus profici dolo quam virtute; sed ejus demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit, se neque arte, neque casu, sed collatis cominus viribus, justo ac pio bello esse superatum. Hæc seniores, quibus nova illa minus placebat sapientia. Vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut comprobaretur legatio Marcii et eodem rursus in Græciam cum quinqueremibus remitteretur jubereturque cetera, uti e re publica maxime visum esset, agere.»