«Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patrio adoptatus, quaesturam quinquennio, antequam per leges liceret, et post eam consulatum statim gessit missusque ad exercitum in Germaniam, morte Augusti nuntiata, legiones universas, imperatorem Tiberium pertinacissime recusantes et sibi summam reipublicae deferentes, incertum, pietate an constantia majore, compescuit atque hoste mox devicto triumphavit. Consul deinde iterum creatus ac, priusquam honorem iniret, ad componendum Orientis statum missus, quum Armeniae regem devicisset, Cappadociam in provinciae formam redigisset, annum agens aetatis quartum et tricesimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine veneni suspicione. Nam praeter livores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cujus ea natura existimatur, ut tinctum veneno igne confici nequeat. Obiit autem, ut opinio fuit, fraude Tiberii, ministerio et opera Cn. Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus etiam aegrum Germanicum gravissimis verborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito modo affecit, propter quae, ut Romam rediit, paene discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est. Omnes Germanico corporis animique virtutes, et quantas nemini unquam, contigisse satis constat: formam et fortitudinem egregiam, ingenium in eloquentia doctrinaque praecellens, benevolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae mirum et efficax studium. Obtrectatoribus etiam, qualescunque et quantacunque de causa nactus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni non prius succensere in animum induxerit, quam veneficiis impugnari se comperisset, ac ne tunc quidem ultra progressus, quam ut amicitiam ei more majorum renuntiaret mandaretque domesticis ultionem, si quid sibi accideret. Quarum virtutum fructum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis, ut Augustus diu cunctatus, an sibi successorem destinaret, adoptandum Tiberio dederit.»