«Non referre beneficiis gratiam et est turpe et apud omnes habetur, Aebuti Liberalis; ideo de ingratis etiam ingrati queruntur, quum interim hoc omnibus haeret, quod omnibus displicet, adeoque in contrarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficia tantum, sed propter beneficia. Hoc pravitate naturae accidere quibusdam non negaverim; pluribus, quia memoriam tempus interpositum subducit. Nam quae recentia apud illos viguerunt, ea interjecto spatio obsolescunt; de quibus fuisse mihi tecum disputationem scio, quum tu illos non ingratos vocares, sed oblitos, tamquam ea res ingratum excuset, quae facit, aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus, quum hoc non accidat nisi ingrato. Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homecidarum, quorum una culpa est, ceterum in partibus varietas magna; ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit, ingratus est, qui dissimulat, ingratus, qui non reddit ingratissimus omnium, qui oblitus est. Illi enim, si non solvunt, tamen debent, et exstat apud illos vestigium certe meritorum intra malam conscientiam inclusorum; aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio; hic nunquam fieri gratus potest, cui beneficium totum elapsum est. Et utrum tu pejorem vocas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria? Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant, caeci, qui non vident; et parentes suos non amare impietas est, non agnoscere insania. Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima parte animi positum esse debuit et semper occurrere, ita seposuit et abjecit, ut in ignorantiam verteret? Apparet illum non sæpe de reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivia. Denique ad reddendum et virtute opus est et tempore et facultate et adspirante fortuna; qui meminit, et sine impendio gratus est.»