«Neganti mihi, futurum oratorem nisi bonum virum, haec quasi conspiratione vulgi reclamari videntur: „Orator ergo Demosthenes non fuit? Atqui malum virum accepimus. Non Cicero? Atqui hujus quoque mores multi reprehenderunt“. Quid agam? Magna responsi invidia subeunda est; mitigandae sunt prius aures. Mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia, ut omnia, quae in eum ab inimicis congesta sunt, credam, quum et pulcherrima ejus in republica consilia et finem vitae clarum legam, nec M. Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem. Testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quae in aetatem ejus gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id est reipublicae, jungeret. Parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse, non se timidum in suscipiendis, sed in providendis periculis; quod probavit morte quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo. Quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur, an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant: magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos; nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit. Ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, perfectum oratorem esse Ciceronem, ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur.»