«[Mens romerne og Hannibal kjæmpet i Syd-Italien, hændte det en dag at begge konsuler, Marcellus og Crispinus, i forening foretok et speiderridt op paa en høide. Her blev de overrasket av en fiendtlig trop. Marcellus faldt, Crispinus undkom med nød og neppe. De nedenfor omtalte begivenheter foregik like efter.] Hannibal castra in tumulum, in quo pugnatum erat, extemplo transfert; ibi inventum Marcelli corpus sepelit. Sed Crispinus silentio insequentis noctis in proximos montes profectus est. Inde duo duces animum intenderunt, alter ad cavendam, alter ad inferendam fraudem. Anulis¹ Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. Eius signi errore ne cui dolus necteretur a Poeno metuens Crispinus circa proximas civitates nuntios misit occisum collegam esse anulisque eius hostem potitum; ne quibus litteris crederent Marcelli nomine compositis. Paulo ante hic nuntius Salapiam venerat, cum litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae se proxima nocte Salapiam venturum. Sensere Salapitani fraudem; itaque oppidanos per murum disponunt; circa portam, qua venturum hostem rebantur, quod roboris in praesidio erat, opponunt. Hannibal quarta vigilia ad urbem accessit. Primi agminis erant perfugae Romani et arma Romana habebant. Ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles aperirique portam jubent; consulem adesse. Vigiles, velut ad vocem eorum excitati, tumultuari et trepidare et portam moliri. Cataracta¹ dejecta clausa erat porta; eam funibus² in tantum altitudinis levant ut subire recti possent. Vixdum satis patebat iter, cum perfugae certatim ruunt per portam; sed cum sexcenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa erat, cataracta magno sonitu cecidit. Salapitani alii perfugas invadunt, alii e muris hostem saxis pilisque absterrent. Ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit. ¹ Anulus egtl. = ring, her signetring, signet. ¹ Cataracta = faldgitter (fallgrind). ² Funis = taug (tog). Salapia var en romersk koloni i Syd-Italien.»