«Fra kampene i Syditalien i den anden puniske krig (212 f. Kr.). Romani quarta vigilia profecti, sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi³ relictis, castra Punica, tria milia passuum ab urbe loco edito posita, luce prima oppugnaverunt. Altitudo loci et munimenta defenderunt, quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili ascensu poterant. Vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie. Itaque convocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto dicit; tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum; collegam et exercitum eius se acciturum. Haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit.⁴ Proxima ea parte hostibus erat cohors Paeligna,⁵ cuius praefectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit. Exsecratus inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra irrupit. Iamque intra vallum Paeligni pugnabant, cum altera parte Valerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignaviam, qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius centurio, cum signifero signum ademisset: «Iam hoc signum et hic centurio,» inquit, «intra vallum hostium erit; sequantur, qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.» Manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. Iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab resistendo revocandoque ad incitandos hortandosque versus milites, ostendit, in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset. Itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur, armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt irrumpuntque. Multi vulnerati, etiam quos vires desererent, ut intra vallum hostium caderent, nitebantur. Capta itaque momento temporis velut in plano sita nec permunita castra. ³ Beneventum, by i Samnium. ⁴ forstyrre (skepla). ⁵ Paeligni, folk i Samnium.»