«Kamper mellem romerne og ækverne år 394 f. Kr. Eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae, vicissent victine essent. Imperatores Romani fuere C. Aemilius et Sp. Postumius. Primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus Aemilium praesidio Verruginem¹ obtinere placuit, Postumium fines vastare. Ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos; pavorque inde Verruginem etiam ad alterum exercitum, qui in praesidio erat, perlatus est. Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse, neque diuturnum id gaudium hostibus fore. Poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceret — et in conspectu erant posita in plano —, nihil poenae recusabant, ni ea ante noctem expugnassent. Collaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia jubet. Et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii; proeliumque ante lucem — sed luna pernox² erat — commissum est, et haud multo incertius diurno³ proelium fuit. Sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum⁴ palati fugerent. Inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum. Qui, ubi prima lux metum insidiarum sustulit, cum perequitasset aciem promissa militum repetens,⁵ tantum iniecit ardoris, ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. Caedes inde fugientium, qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae sequuntur victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum. ¹ Verrugo, by i volskernes land (syd i Latium). — ² pernox, som lyser hele natten. — ³ diurnus, som foregår om dagen. — ⁴ Tusculum, romersk-sinnet by i Latium, ikke langt fra Rom selv. — ⁵ repetere, kreve opfylt.»