Sextus Digitius
Til eksamen 1
- 1921 · Examen artium
«Eo die Scipio, C. Laelio cum sociis navalibus urbem*) custodire jusso, ipse in castra legiones reduxit, fessosque milites, qui uno die et acie dimicassent et in urbe expugnanda tantum laboris periculique subissent et ad postremum cum iis qui in arcem confugerant, iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora jussit. Postero die militibus navalibusque sociis convocatis primum diis immortalibus gratias egit, qui se urbis opulentissimae omnium in Hispania compotem² fecissent. Deinde militum virtutem collaudavit, quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non munitissima arx deterruisset, quominus transcenderent omnia perrumperentque. Itaque murali corona³ se donaturum esse eum, qui primus murum adscendisset; profiteretur⁴ qui se dignum eo dono duceret. Duo professi sunt, Q. Tiberilius, centurio legionis quartae, et Sex. Digitius, socius navalis. Hi acriter inter se contendebant, et utriusque sodales summo studio certamini se admiscebant. Ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tres arbitros se daturum dixit, qui testibus auditis judicarent uter prior in urbem transcendisset. C. Laelium et M. Sempronium et P. Caudinum delegit, eosque considere et causam cognoscere jussit. Sed paulo post C. Laelius ad Scipionem accedit eumque docet rem tumultuosissimo modo agi; stare hinc legionarios milites, hinc classicos, paratos per omnes deos jurare magis quae velint quam quae sciant vera esse; haud multum abesse quin manus inter se conserant. Confestim Scipio totum exercitum ad contionem advocavit pronuntiavitque se jam satis compertum habere Q. Tiberilium et Sex. Digitium simul in murum escendisse, seque ob eam causam eos ambos coronis muralibus donare. Ita turba sedata est. *) d. e. Carthago Nova i Spanien, som Scipios tropper hadde erobret samme dag under haard kamp. ² compos = herre over. ³ corona muralis = murkrone (hæderstegn for fortjente soldater). ⁴ profiteri = melde sig.»