Quintus Fabius Maximus Verrucosus
Til eksamen 1
- 1923 · Examen artium
«Anno quarto decimo belli Punici secundi cum fama esset Africam provinciam P. Cornelio Scipioni destinari, et Scipio ipse, nulla jam modica gloria contentus, non ad gerendum modo bellum, sed ad finiendum diceret se consulem declaratum esse, neque id aliter fieri posse quam si ipse, Hannibalem in Italia relinquens, exercitum suum in Africam transportaret, id consilium haudquaquam primoribus patrum placuit. Cum ea res in senatu ageretur, Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: »Pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis ipsis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur. Si utrumque, P. Corneli, tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo, illic Carthaginem expugna; si altera victoria novis consulibus relinquenda est, prior major clariorque erit. Nam nune quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest, quis non videt quantum periculi adeatur? Si Hannibal Romam ire perget, tum demum te ex Africa arcessemus? Ego te rei publicae nobisque, non tibi ipsi privatim creatum consulem existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules, quo terrarum velint, trajiciant«. Ad haec Scipio respondit: »Est et viri et ducis fortuna fortiter uti. Uno tempore audietis et trajecisse me et ardere bello Africam et revocari ex Italia Hannibalem ad patrium suam defendendam. Requiescat aliquando vexata tam diu Italia. Africa sit reliqui belli sedes. Illuc populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades vertantur.«»