Quintus Cassius
Til eksamen 1
- 1893 · Examen artium
«L. Aemilius Paulus devicto Perseo rege Romam revertens regia nave Macedonicis spoliis ornata adverso Tiberi est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine. Ab senatu Q. Cassio praetori est mandatum, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut, quo die triumphans inveheretur Paulus, imperium ei esset. Sed iratus Macedonicus exercitus imperatori erat. Antiqua disciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam speraverant, ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in aerarium deferret. Milites Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suos commilitones sollicitando stimulaverat, ut comitiis frequentes ad suffragium adessent: imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de triumpho ejus ferretur, ulcicerentur, plebem urbanam secuturam esse militum iudicia. Pecuniam illum non dare potuisse; militem honorem non dare posse. Ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non meruisset. His incitatis, cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser. Galba repente processit et a tribunis postulavit, ut, quoniam hora iam octava diei esset, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent. Integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. Cum tribuni dicere eo die, si quid vellet, iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque, exacta acerbe munia militiae; plus laboris, quam desiderasset res, injunctum; contra praemia honoresque fuisse artissima; militiam, si sub ejusmodi ducibus stipendia essent facienda, horridiorem asperioremque bellantibus, eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram. His vocibus incitati postero die tanta frequentia Capitolium compleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset. Primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse, clamitantium, L. Paulum, tanti belli victorem, despoliari triumpho. Obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari. Jam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur? In Galbam pro se quisque probra ingerere.»