«T. Quinctius, consul Romanus, cum a Brundisio in Epirum traiecisset ad bellum cum Philippo, rege Macedoniae, gerendum, magnis itineribus in castra Romana contendit. Ubi exercitum a consule Villio accepit, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium vim facere conaretur, an, ne tentata quidem re tanti laboris ac periculi, tuto circuitu Macedoniam intraret; vicissetque ea sententia, ni timuisset, ne, si, quod antea fecerat, silvis se tutari rex voluisset, sine ullo effectu aestas extraheretur. Itaque placuit illo ipso loco aggredi hostem. Sed propter iniquitatem loci id fieri non poterat, diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant. Tum Philippus pacem impetrare conatus est; duo viri ad id delecti consulem et regem in colloquium adduxerunt. Primum omnium consul postulavit ut rex praesidia ex civitatibus Graecis deduceret; iis, quorum urbes agrosque populatus esset, redderet res. Philippus aliam aliarum civitatum condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum iusta possessione non excessurum; si quam iniuriam quererentur eae civitates, cum quibus bellatum foret, iudice quo vellent populorum cum quibus pax utrisque fuisset, se usurum. Consul nihil ad id iudice opus esse dicere: cui enim non apparere, ab eo, qui prior arma intulisset, iniuriam ortam? Inde cum ageretur, quae civitates liberandae essent, Thessalos primos omnium consul nominavit. Ad id vero adeo accensus indignatione est rex ut exclamaret: «Quid victo gravius imperares, T. Quincti?» atque ita colloquium abrupit.»