«(Ogsaa efter den 2. puniske krig maatte romerne kjæmpe i Spanien. I aaret 195 f. Kr. kommandertes de romerske tropper der av konsulen M. Porcius Cato og prætoren P. Manlius.) Interim P. Manlius praetor, exercitu vetere accepto, in Turdetaniam proficiscitur. Omnium Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani. Freti tamen multitudine sua obviam ierunt agmini Romano. Eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. Pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit: milites veteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt. Nec tamen ea pugna debellatum est; decem millia Celtiberum mercede Turdetani conducunt, alienisque armis parabant bellum. Interim M. Porcius consul, rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit. Quam rem adeo aegre passi, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, nullam vitam rati sine armis esse. Quod ubi consuli nuntiatum est, principes omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis: «Non nostra», inquit, «magis quam vestra refert vos non rebellare, siquidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper factum est. Id ne fiat uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit, ne possitis rebellare. Volo id quam mollissima via consequi. Vos quoque in ea re consilio me adiuvate. Nullum libentius sequar quam quod vosmet ipsi attuleritis.» Tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit. Cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes qui circa incolebant populos in deditionem accepit. Eo majorem habebat M. Porcius difficultatem in subigendis hostibus quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usurpata libertate in servitutem redigendi erant. Sed in M. Porcio ea vis animi atque ingenii fuit, ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret.»