«Per eos forte dies ex Etruria allatae sunt litterae praetoris Appii nuntiantis quattuor gentes ibi conferre arma: Etruscos, Samnites, Umbros, Gallos. Ob haec et comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus. Qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit. Monuit populum ne oblivisceretur adversus quattuor populos consules illo die deligendos esse duces. Se confidere eum consensu populi Romani consulem declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium dux haberetur. Nemini dubium fuit quin Q. Fabius destinaretur. — Postridie consularia comitia habita. Consules creati Q. Fabius et P. Decius. Haud ita multo post Q. Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, in tribus consulatibus censuraque collegae, nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia inter se clari. Quae ne perpetua esset, ordinum magis quam ipsorum inter se certamen intervenit, patriciis tendentibus ut Fabius Etruriam extra ordinem provinciam haberet, plebeiis ut res ad sortem revocaretur. Fuit contentio in senatu, et postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est. In contione ut inter militares viros et factis potius quam dictis fretos pauca verba habita. Fabius se contendere nihil ultra dicere quam ut si se dignum provincia ducerent, in eam mitterent. P. Decius senatus iniuriam querebatur. Omnes ante se consules sortitos provincias esse; nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare. Sed certe id et natura aequum et exemplo utile esse et ad gloriam populi Romani pertinere, eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit. Fabius nihil aliud precatus est populum Romanum quam ut priusquam intro vocarentur ad suffragium tribus, App. Claudii praetoris allatas ex Etruria litteras audirent Nec minore populi consensu quam senatus provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.»