«I året 203 f. Kr. blev kong Syphax i Numidia, som i den 2nen puniske krig hadde sluttet sig til kartagerne, slått av romerne. Fanget blev han ført til Rom av Scipios venn Lælius. Multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit, quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus, ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. Consulti deinde patres regem in custodiam Albam¹ mittendum censuerunt, Laelium retinendum, donec legati Carthaginienses venirent. Supplicatio in quatriduum decreta est. P. Aelius praetor, senatu misso et contione inde advocata, cum C. Laelio in rostra escendit. Ibi vero, audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum regem ingentis nominis, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, tacitum continere gaudium non poterant, et clamoribus laetitiam immodicam significarunt. Itaque praetor extemplo edixit, ut aeditui² aedes sacras omnes tota urbe aperirent, et circumeundi salutandique deos agendique gratias per totum diem populo potestas fieret. Postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. Gratulati primum senatui sunt, quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset. Deinde gratias egerunt, quod Masinissam non appellasset modo regem, sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum, si ita patribus visum esset, sine metu et certamine esset regnaturus; deinde quod eum amplissimis decorasset honoribus, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse. Petere Masinissam, ut regium nomen ceteraque beneficia Scipionis et munera senatus decreto confirmaret; et illud quoque petere, ut Numidas captivos, qui Romae in custodia essent, remitterent. Ad ea responsum legatis, rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse, quod eum regem appellaverit, et quicquid aliud fecerit, quod cordi esset Masinassae, id patres comprobare et laudare. Munera, quae legati ferrent regi, decreverunt et dona legatis Numidisque, qui ex custodia dimissi regi redderentur. ¹ Alba, by øst for Rom. — ² aedituus, tempelvokter.»