Ptolemaios Keraunos
Til eksamen 1
- 1921 · Examen artium
«Galli trecenta milia hominum ad sedes novas quaerendas miserunt, cum eos ipsorum terrae non caperent. Ex his pars in Italia consedit, quae et urbem Romam captam incendit, pars Illyricos sinus penetravit et in Pannonia consedit, gens aspera, audax, bellicosa, quae prima Alpium invicta iuga transcendit. Ibi domitis Pannoniis per multos annos cum finitimis varia bella gesserunt. Quos omnes cum vicissent, divisis agminibus alii Graeciam alii Macedoniam omnia ferro prosternentes petiverunt, tantusque terror Gallici nominis erat, ut etiam reges non lacessiti ultro pacem ingenti pecunia emerent. Solus rex Macedoniae Ptolemaeus adventum Gallorum intrepidus audivit iisque cum paucis et incompositis copiis occurrit. Dardanorum quoque legationem viginti milia armatorum in auxilium offerentem sprevit, dicens se ad fines suos defendendos Dardanis non egere; milites se habere filios eorum, qui sub Alexandro rege totum Orientem soli domuerint stipendiaque toto orbe terrarum victores fecerint. Ad tentandos Macedonum animos Galli legatos ad Ptolemaeum mittunt, offerentes pacem si emere velit. Sed Ptolemaeus inter suos belli metu Gallos pacem petere gloriatus est. Nec minus ferociter legatis respondit, aliter se pacem daturum esse negans, nisi principes suos obsides dederint et arma tradiderint. Renuntiata legatione riserunt Galli, undique acclamantes regem brevi sensurum utrum sibi an illi consulentes pacem obtulerint. Paucis diebus post proelium conseritur; victi Macedones caeduntur. Ptolemaeus multis vulneribus saucius capitur; caput eius amputatum et lancea fixum tota acie ad terrorem hostium circumfertur. Paucos ex Macedonibus fuga servavit, ceteri aut capti aut occisi sunt. sinus, sjøbygder.»