«P. Cornelius Scipio Hasdrubale Carthaginiensium duce in Hispania victo castris hostium potitus cum præter libera capita omnem prædam militibus concessisset, in recensendis¹ captivis decem millia peditum, duo millia equitum invenit; ex iis Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros vendere quæstorem jussit. Circumfusa inde multitudo Hispanorum et ante deditorum et pridie captorum regem eum ingenti consensu appellavit. Tum Scipio silentio per præconem facto sibi maximum nomen imperatoris esse dixit, quo se milites sui appellassent; regium nomen alibi magnum, Romæ intolerabile esse: regalem animum in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, tacite judicarent, vocis usu abstinerent. Sensere etiam barbari magnitudinem animi, quod nomen alii mortales admirarentur, id ex tam magno fastigio aspernantis. Cum Afros venderet jussu imperatoris quæstor, puerum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. Quem cum interrogaret Scipio, quis esset et cur puer in castris fuisset, Numidam se esse ait, Massivam populares vocare; orbum¹ a patre relictum, apud avum regem Numidarum educatum, cum avunculo Massinissa, qui nuper cum equitatu Carthaginiensibus subsidio venisset, in Hispaniam trajecisse; prohibitum propter ætadem a Massinissa nunquam ante proelium iniisse; eo die quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto in aciem exiisse; ibi prolapso equo effusum in præceps captum ab Romanis esse. Scipio cum custodiri Numidam jussisset, quæ agenda ei erant, peragit; inde, cum se in prætorium recepisset, vocatum eum interrogat velletne ad Massinissam reverti. Cum effusis gaudio lacrimis cupere magnopere Massiva diceret, tum puero equum ornatum donat, jussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit. ¹ recensere, mønstre. ¹ orbus, foreldreløs.»