«Da makedonerkongen Perseus var overvundet, kom utsendinger fra flere stater for at lykønske det romerske senat. En av disse var Masgaba, kong Masinissas søn. Masgabae, regis Masinissae filio, obviam missus est cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. Advenienti extemplo senatus datus est. Is adolescens ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora verbis faceret Commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset. Sed duas res ei rubori¹ fuisse: unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, et non imperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam meminisse, regum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere, et scire dominium et jus eorum, qui dederint, esse. Sumere itaque eosdem, non se rogare, aequum esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati quae, ibi proveniant¹. Id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano superesset. Quod Perseus, rex Macedoniae, nunc victus esset, tantae laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit, Iovique in Capitolio sacrificare et gratias agere: id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere. Responsum regulo est: Facere patrem eius Masinissam, quod virum bonum facere deceat. Et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adjutum, et illum, favente populo Romano, regnum adeptum. Victoria itaque populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis immiscuisset. Gratias diis pro populi Romani victoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. Gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. Ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani, senatum censere. ¹ rubor: beskjæmmelse. ¹ provenire: produceres.»