«Postquam Romani decem annos contra Hannibalem pugnaverunt, fremitus ortus est inter Latinos sociosque: Dilectibus et stipendiis exhaustos se esse; quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi, alios morbo absumi; itaque militiam detrectandam esse; si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus jungenda cogitaturos; aliter numquam vivo Hannibale sine bello Italiam fore. Triginta tum coloniae populi Romani erant; ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus, esse unde milites pecuniamque darent. Consules eos a tam detestabili consilio absterrere conabantur dicentes non detrectationem militiae id esse, sed apertam defectionem a populo Romano; redirent propere in colonias et de integro cum suis consulerent; admonerent non Campanos neque Tarentinos eos esse, sed Romanos; quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere. Sed nihil moti sunt legati. Tum consules, aliarum coloniarum animis prius clam pertentatis, citaverunt harum legatos et quaesiverunt ab iis militesne ex formula paratos haberent. Respondit pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus, et milites ex formula paratos esse, et, si pluribus opus esset, plures daturos, et quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus, libenter facturos. Harum coloniarum subsidio tum stetit imperium Romanum, iisque gratiae et in senatu et apud populum actae. Sed duodecim aliarum coloniarum, quae militiam detrectaverunt, mentionem fieri senatus vetuit. Ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est. militiam detrectare = negte krigstjeneste. citare = kalde frem. formula = kontrakt, avtale. Fregellanus = fra Fregellae (by i Latium). castigatio = irettesættelse (refsing).»