«Ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles juvenes Tarentini venerunt, partim ad Trasumennum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate, qua usus adversus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. Ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se juventutis Tarentinae dicunt, ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos rogare Hannibalem, ut exercitum propius Tarentum admoveat: si signa eius, si castra conspecta a Tarento sint, haud dubium fore, quin urbs ei tradatur; in potestate juniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. Hannibal collaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire jubet: se in tempore affuturum esse. Hac cum spe dimissi Tarentini. Ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. Urbem esse videbat cum opulentam nobilemque tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, petiturum. Ergo paulo post ad Tarentum occupandum Hannibal ire contendit. Sed cum moenibus successisset, nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto, castra ab urbe ferme passus mille locat. Triduo autem antequam Hannibal ad moenia accederet, a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, M. Livius missus erat. Is impigre juventute conscripta dispositisque ad omnes portas circaque muros, qua res postulabat, stationibus, die ac nocte juxta intentus cum hostes tum dubios socios impedivit, ne quid tentarent. Quare diebus aliquot frustra ibi absumptis Hannibal, cum eorum nemo, qui ad lacum Averni se adissent, aut ipsi venirent aut nuntium litterasve mitterent, vana promissa se temere secutum cernens castra inde movit.»