«M. Atilius Regulus consul exercitu in Africam trajecto Poenos acie vicit et Carthaginem ipsam obsidione pressit. Tum victi Carthaginienses pacem petiverunt. M. Regulus, qui se certam in manu habere victoriam putaret, iniquissimas tulit pacis condiciones legatisque orantibus, ut aequiora imperaret, aut vincendum aut vincentibus parendum esse, respondit. Qua re irritati Poeni omnia prius pati decreverunt, quam eas accipere condiciones, quas nihil aliud nisi civitatis servitutem esse arbitrabantur. Sed de suorum ducum virtute desperantes Xanthippo Lacedaemonio totius exercitus imperium deferunt. Is brevi fortunam belli mutavit; exercitum Romanum fudit fugavitque. Ingens fit caedes Romanorum, Regulus vivus in manus hostium venit. Ex toto exercitu non amplius duo milia hominum incolumes evaserunt. Aliquanto post Carthaginienses Regulum Romam miserunt, ut de pace et, si eam non posset impetrare, de captivis commutandis¹ ageret. Prius tamen jurare coactus est, nisi redditi essent Carthaginiensibus captivi nobiles quidam, se Carthaginem rediturum esse. Is cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit, sententiam autem dicere recusavit, quod jurejurando hostium teneretur. Jussus tamen sententiam dicere, reddi captivos negavit esse utile; illos enim adulescentes esse, se jam senem. Captivi igitur Romae retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, ubi acerbissimis cruciatibus necatus est. ¹ commutare, utveksle.»