Marcus Aemilius
Til eksamen 1
- 1923 · Examen artium
«Paulo post pugnam Cannensem Petelinos, qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo, qui regionem obtinebant, sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant. Quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum miserunt. Quorum preces lacrimaeque — in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in vestibulo curiae profuderunt — ingentem misericordiam patribus ac populo moverunt, consultique iterum a M. Aemilio praetore patres, circumspectis omnibus imperii viribus, fateri coacti nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum, fideque ad ultimum expleta, consulere sibimet ipsos in reliquum pro praesenti fortuna iusserunt. Haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pavorque senatum eorum cepit, ut pars profugiendi, qua quisque posset, ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali. Vicit tamen ea pars, quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit. Relata postero die per minorem trepidationem re, tenuerunt optimates, ut, convectis ex agris rebus, urbem ac muros firmarent. Cum fortissime se Petelini defenderent, tamen urbs eorum aliquot post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himilcone, praefecto Hannibalis, expugnata est. Multo sanguine ac vulneribus ea Poenis victoria stetit, nec ulla magis res obsessos confecit quam fames; nec ante, quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant, expugnati sunt.»