«Post Fidenas¹) a Romanis captas atque dirutas cum a Vejentibus, qui metu similis excidii exterriti duodecim Etruriae populos in societatem pelliciebant, gravissimum bellum imminere videretur, senatus Mamercum Aemilium dictatorem dici jussit, bellumque tanto majore quam priore anno vi paratum est, quanto plus erat ab omni Etruria periculi quam a Fidenatibus solis fuerat. Ejus periculi sollicitudine omnium expectatione celerius liberati sunt animi. A mercatoribus enim Romam nuntiatum est, negata Vejentibus a ceteris Etruriae civitatibus auxilia, jussosque, quod bellum concitare velint, suis viribus gerere neque adversarum rerum quaerere socios, cum quibus antea consilia non communicaverint. Tum dictator, ne nequicquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturae, cupiens, censuram minuere parat, seu nimiam ejus magistratus potestatem ratus, seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus. Contione itaque advocata, foris tuta omnia praestanda ait deos suscepisse; se domi libertati populi Romani consulturum. Maximum autem libertatis praesidium esse, si magna imperia diuturna non essent. Ceteros magistratus annuos esse, quinquennalem¹) censuram; grave esse iisdem hominibus per tot annos, magnam partem vitae, obnoxios vivere. Itaque se legem laturum, ne plus annua ac semestris censura esset. Consensu ingenti populi legem postero die pertulit, et “Ut re ipsa“, inquit, “sciatis, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico“. Deposito suo magistratu et modo aliorum magistratui imposito cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. Censores aegre passi Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, senatu moverunt. Quam rem ipse magno animo tulit; primores patrum, quamquam deminutum censurae jus noluerant, exemplo acerbitatis censoriae offensi sunt; populi vero tanta indignatio coorta est, ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri posset. ¹) Fidenae By i det nordlige Latium, Naboby til Veji (i det sydlige Etrurien). ¹) quinquennalis er dannet af quinquennium.»